Latin
226.5 to 226.7
Ole Worm, Museum Wormianum 226.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In hydropicis, quibus singulariter prodest, grana novem aut undecim praeberi possunt. De hoc succo acriter disputarunt Reudenius &Hogsteterus peculiari tractatu, quem consule. HYPOCISTIDIS succus sub finem Veris ex plantâ exprimitur, &in umbrâ siccatur. Aut sicca planta &trita maceratur per biduum aut triduum in aquâ, deinde parum ebullit, colatur &fortiter exprimitur, quod residet, rursus coquitur ad mellis crassitiem. Insigni pollet vi adstringente, refrigerat, repellit. LACCA officinarum, Myrrhae similis Avicennae, Chermes Arabum quorundam, Formicarum alatarum stercus Amato. Formicae enim magnae in Pegu hanc materiam elaborant, ex arbore succum exsugentes (unde plerumque formicarum alae ei permistae occurrunt) &ramulis agglutinantes, quos ramulos deinde exsiccant in umbrâ. Alii verò statuunt instar Gummi aut Resinae ex arboribus sponte exsudare &concrescere. Quidam legitimum Cancamum esse putant. Duplex habetur, cum bacillis, quam Laccam Sumetri vocant, eo quod ex Sumatrâ, seu Trapobanâ Insulâ adferatur: altera in glebis, sine surculis, Lacca Comberti dicta. Est &alia Lacca factitia, quâ pictores &infectores utuntur, quae huc non spectat. Mihi est tam in bacillis, quam massa. Praemansa lacca pulcherrimo colore rubro inficit. Eâ utuntur qui Laccam seu Ceram Hispanicam conficiunt, ad litteras obsignandas. Fabri lignarii &torneatores eâ etiam utuntur, ut &aurifabri. Extat in officinis ex eâ compositum Dialacca, quâ ad obstruhttpisidigi. ub. uni-heidelberg. de /diqlit worm i BSS1OZ4obstructiones aperiendas utimur. Exsiccat &calefacit ordine secundo, ventriculum &Jecur roborat, eorumque infarctus expedit, Ictericos curat, aquas pellit. Eluitur eo modo quo docet Matthiolus lib. 1. in Diosc. cap. 23.