# Museum Wormianum 227

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/227

UNIVERSITAIS. BIBLIOTHEK maibeibene UNIVERSITATS. BBlOTHEK fEiDe 2. tenuis Bdellii modo lentescens. 3. καυκαλὶς nigra & retorrida. 4. ἐργευτήμη, quae aspectu gummi refert. Eligenda est myrrha friabilis, laevis, undiquaque conculor, quae confracta intrinsecus lineas candidas intercurrentes habet, unguium speciem prae se ferentes: minutis glebis, amara, odorata, acris; ponderosa, & picei coloris, inutilis. Non hic praetereunda utilissima Galeni observatio lib. 1. de Antid. cap. 11. ubi ait Myrrham transmutari in Opocarpatum, suscipiendo non solum ejus figuram, sed venenatam quoque qualitatem: si igitur in Myrrhâ animadverterimus multas esse glebas diversas, admodum quoad odorem & saporem differentes à verâ, non absque ratione, judicabimus eam mutatam in Opocalpatum. Ita quoque observatum Galbanum mutari in Sagapenum, & Cassiam in Cinamomum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
