# Museum Wormianum 228.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 228.5 to 228.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/228.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/228.5

Opium, quod apud nos in usu est, potius Meconium quam opium esse multi putant: extractum nempe & torculari expressum ex capitibus, & frondibus Papaveris; quod evincunt festucae & folia, quae in ejus massa quandoque reperiuntur. PIX BURGUNDICA à quibusdam Resina Pini esse putatur, alba, ad flavedinem tendens. Sponte quandoque ex arbore profluit, odore non ingrato: quandoque vulneratur cortex arboris, copiosius ut emanet, praesertim cum jam succo abundet. Calefacit & humectat, consumit & separat, articulos roborat, tumores duros resolvit, dolores sedat, Emplastris juncta pus promovet. Ad tussim inveteratam etiam commendant cum Becchicis aliis. In primis certo experimento comperi, emplastri modo clavis pedum aut manuum applicatam dolores lenire, & paulatim ejusmodi tumores eradicare. SANub. lber g. de ini-heide hilc SANGUIS DRACONIS, Cynabarum verum Dioscoridis. Succus est ex arbore quae Draco dicitur, & in Chartagine Peruanâ provenit, teste Manardo cap. 38. Arbor magna est, cortice tenui, qui facile incidi potest, unde effluit liquor ille, qui sanguis Draconis dicitur. Duplex habetur, nativus, & factitius in panes coactus, ex rubricâ, pice Colophoniâ. Utriusque mihi copia.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
