Latin
BIBLIOTHEK
Ole Worm, Museum Wormianum 229-2
Unproofread scanNot analysed yet
BIBLIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITArS. BIBLIOTHER manait Esis CAP. XXXV. Plantae Marinae &Zoophyta. VEGETABILIA rariora, quae radices in terrâ agunt, quaeque ex eâ petuntur, hactenus persecuti sumus, partim integra, partim quoad principaliores eorum partes, quantum quidem instituti postulabat ratio, &eorum in Museo nostro requirebant exempla. Nunc Marina contemplanda veniunt, quae ortus sui primordia Mari &aquis debent. ANDROSACE seu Cotyledon Marinus, illud ipsum esse arbitror, quod à Celeberrimo Viro D. D. Aurelio Severino, Anatomico &Chirurgo Neapolitano clarissimo, FUNGI MAPPAM vocari intellexi. Describitur verò eruditè à Lobelio in adversariis pag. 165. in hunc modum.