# Museum Wormianum 229-2

Ole Worm, Museum Wormianum, BIBLIOTHEK. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/229-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/229-2

BIBLIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITArS. BIBLIOTHER manait Esis CAP. XXXV. Plantae Marinae & Zoophyta. VEGETABILIA rariora, quae radices in terrâ agunt, quaeque ex eâ petuntur, hactenus persecuti sumus, partim integra, partim quoad principaliores eorum partes, quantum quidem instituti postulabat ratio, & eorum in Museo nostro requirebant exempla. Nunc Marina contemplanda veniunt, quae ortus sui primordia Mari & aquis debent. ANDROSACE seu Cotyledon Marinus, illud ipsum esse arbitror, quod à Celeberrimo Viro D. D. Aurelio Severino, Anatomico & Chirurgo Neapolitano clarissimo, FUNGI MAPPAM vocari intellexi. Describitur verò eruditè à Lobelio in adversariis pag. 165. in hunc modum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
