Latin
23.1 to 23.4
Ole Worm, Museum Wormianum 23.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Liquidum vel purum est, lactei coloris, limpidum, igneum quid exspirans, quod à Graecis φόριμον vocari solet; vel impurum, squalidum, scabrum, sordibus inquinatum, παράφορον dictum. Concretum varias habet species: vel enim in laminas scissum est, οχιστὸς Graecis vocatur, quod tamen non tam alumen quam lapidem sui generis esse autumo, cum nec in aquâ dissolvatur, nec adstrictionem habeat. Vel sigillatim efflorescit instar canorum capillorum, atque idcirco Graecis Τριχίτς vocatur. Vel plumosum seu plumeum, quod raro visitur legitimum. Vidisse tamen se testatur Caesalpinus lib. 1. de Metal. cap. 21. Prope loca ardentia &sulphurea, quasi cinis sit sulphuris combusti, glebis candidis valde adstringentibus, nunc mollibus, quod liquidum alumen esse dicit, nunc concretis in filamenta, quod Schiston vocari ait. Hujus loco substituere licet Amianthum lapidem, qui variis modis in locis siccis generatur, quandoque figurâ lanae &pilorum, quandoque fibris oblongioribus, quandoque in formâ truncorum arborum, suis tamen constans fibris &velleribus. Sed nec hae species vere ad alumen spectant, cum ejus naturam non sapiant; de iis potius inter lapides agendum. Rotundum etiam datur alumen, quod στρογεύλην vocant, &varias habet differentias: vel enim bullarum modo intumuit, vel foraminum fistulis spongiam refert; vel est solidum, quod etiam minutiores suas agnoscit differentias. Arte elaboratum alumen illud est, quod ab artificibus, vel ex naturali, vel ex lapidibus aut terrâ sui generis excoquitur. Estque vel RUPEUM seu ROCHAE, quod &glaciale vocant; vel SCAIOLUM, quod ex Schisto lapide combusto praeparatur; Scaja enim &Scalia crustam significat &squammam, teste Scaligero Ex. 104. sect. 7. vel SA CCHARINUM, vel FAECIS, è vini faecibus igne combustis, vel CATINUM, ex plantâ Kali, seu Sodae cinere. Sed posteriores Sales potius Chymici censendi quam Alumina. ALUMEN ROCHAE seu Rupeum Scaliger Ex. 104. sect. 6. ita confici ait. Ex saxo fit, seu excisâ rupe, atque redactâ in calcem: eam calcem in cumulis dispositam, aspergunt aquâ saepe de die, donec in luti speciem tabescat; Id quod paulo minus sesquimense perficitur: tum in lebete cum aquâ conturbatum coquunt, coctum per canales in alveos derivant, quorum ad parietes concrescit alumen inaequale, &grandibus frustis, pustulis fastigiatis; ea exemptâ aquâ ferramentis decutiuntur. E Rutilâ rupe rutilum, ex albâ candidum fit.