# Museum Wormianum 23

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/23

UMIVERSITATS. BIBLIOTHER feweintn UMIVERSITATS. uinuioriies hunelaltcd res lanam & pannos in aquam aluminosam mittunt, ut colores facilius suscipiant & retineant. Eo etiam utuntur qui coria tingunt. Librarii chartam aquis, in quibus liquatum fuit alumen, immergunt & exsiccant, ne diffluat, utque atramenti scriptorii acrimoniam meliùs sustineat. In Medicinâ vim habet adstringendi, vulneribus cicatricem inducendi, putrida purgandi, humores exsiccandi, carnem luxuriantem compescendi; quocirca ad multa medicamenta ulceribus destinata commodissime adhibetur. SACCHARINUM sic dictum, quod ab artificibus in metas instar Sacchari efformatur, fit ex Alumine Rochae, ovorum albumine, & aquâ Rosaceâ.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
