Latin
230.5 to 230.7
Ole Worm, Museum Wormianum 230.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Rami innumeris tuberculis sunt obsiti, qui, dum recens adhuc erat planta, capita simiarum haud ineptè referebant, oculis, naso &ore. Quod Clusius quodammodo animadvertisse videtur, dum externè orbicularibus notulis distinctos refert. Planta tota tenui &gummolo cortice tecta apparet, ubi bene exsiccata est; alioquin, quod corticosum est, pulverulentum apparet. Color rubicundus, qui in Clusii plantâ visebatur, non fuit naturalis, sed ascititius, ut recte suspicatur. Saporis certe falsi admodum, sed non adeo ut merum referat Sal, sed potius arenosum quid, cum Sale permistum. Altera quam possideo arbuscula, minor est, trium scilicet pedum, figurâ plane priori respondens, sed basis ejus abrupta, &quia melius exsiccata, non ita in aëre humido resolvitur ut prior. Nutat etiam in alteram partem, ut solent vegetabilia marina pleraque. Plures deinceps ejus generis nactus sum plantas ejusdem naturae &proprietatis. CORALLIA, quamvis à quibusdam ad lapides referantur, tamen à non paucis ad plantas marinas lapidescentes trahi solent, tum quod eorum sub aquis mollitiem praeubi supposuerint, tum quod consistentiam duriorem tum primò ea acquirere putarint, Pliextracta &aëri exposita fuerint. Vocatur ergo Lithodendra quibusdam, Dentritis pronio, Gorgonium aliorum. Corallia tamen sub aquis mollia non esse experimentis bare htip: sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm 165510245 bare conatur ultima Tyrocinii Chymici editio à Pelsho wero procurata Wittebergae Anno 1650. sic enim lib. 2. cap. 10. p. 153. disserit: Generosus Dominus Johannes Baptista de Nicolo, Eques Massiliensis, &Regius Piscationis Corallorum in Regno Thunetano praefectus, certò mihi confirmavit, quod cum Anno 1585.