# Museum Wormianum 231.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 231.1 to 231.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.1

mense Julio in mari Bizertino regni illius Thunetani Piscationem instituisset, cupiditate naturae Corallorum investigandae adductus, juvenem funibus sufficienter longis alligatum, & pondere viginti quinque librarum in utrâque manu, ad descensum liberiorem, in mare istud centum perticas profundum demiserit, ipsique in mandatis dederit Corallium ut evelleret, & inter evellendum curiosè attenteque observaret, an molle, durumve esset. Qui, ubi rursus ascendisset, utrâque manu Corallum attulerit, constanterque asseruerit, illud non minus in suo mari, quam supra illud, durum esse; & se, cum ad octo perticas aut circiter prope fundum maris appulisset, magnam ibi frigoris vim sensisse. Imo quod ipsemet etiam, cum relationi ejus fidem adeo non haberet, in mare, cum retia, quibus corallia piscari solent, contrahenda essent, antequam in ipsum aërem efferrentur, ad profunditatem unius perticae se immerserit, & Corallium reti adhaerens manu prehenderit, idque tum aeque durum, ac cum aëri externo esset expositum, observasse. Idem etiam confirmavit Ong de la Poitier, Nobilis Lugdunensis, qui Anno 1613. ab ejusmodi piscatione reversus est. Quod si ita sit, magno certè in errore hactenus versati sunt Praeceptores nostri contrarium docentes, pergit idem Author. Retulit quoque Dominus de Nicolai, quod Vere, quando Corallium evellitur, liquor quidam lacteus ex eo inter frangendum emanet, qui decidens super lapidem, lignum, ferrum, aut aliam materiam, Corallium producit. Est autem Corallium frutex marinus ramosus, sub aquis viridis, qui extractus lapideam acquirit soliditatem. Quando succus lapidescens, ob peculiarem ejus dispositionem se poris insinuat, atque in suam convertit substantiam, lapidescere incipit, sed soliditatem debitam demum ab aëre ambiente acquirit. Colorem vero ex seminio habet. Immaturos Corallos vidit Anshelmus Boëtius, fusco, viridi, alioque colore tinctos, qui per maturitatem rubedinem acquirebant, ut fructus alii rubicundi. Corallis, dum eximuntur, multa extrinsecus adhaerent, quibus depositis, nativus color se prodit. Coralliorum variae sunt differentiae, tam ratione colorum quàm conformationis. Sunt enim rubicunda, alba, nigra, striata, stellata, articulata, solida, fistulosa, scabra, porosa, racemosa, &c.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
