# Museum Wormianum 233.6-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 233.6 to 233.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/233.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/233.6

CORALLIUM TUBEROSUM PUNCTATUM illud esse videtur, quod Bauhinus vocat Corallium album verrucosum, punctatum. Clusius verò Ex oticorum lib. 6. cap. 7. Plantam Saxeam Abrotanoides, descriptio enim plane convenit, si magnitudinem exceperis, quae diversa est à meâ. Planta est saxea, quodammodo ad naturam porosa, quinque unciarum, in multos ramos divisa, qui deinde in alios Coralli accedens, minores sese spargunt, quodammodo Abrotani foeminae, seu Chamecyparissi Plinii foliorum formam referentes. Nam brevibus tubulis, instar minutissimorum foliorum, constant, serie quadam dispositis, sed magis multiplici in trunco, in crassioribus ramis fere attriti sunt, ut foramina duntaxat relicta sint, tanquam foliorum tubulatorum vestigia. Sed extremi ramuli in mucronem obtusum definentes integri sunt. Substantiâ est durâ, albâ, salsum saporem retinens, marina enim est & è saxis procul dubio in mari abrupta. CORALLI NIGRI mihi ramus est, sex unciarum longitudine, quà crassior pennam anserinam non superat, paulatim verò attenuatur, & non rectâ, sed per anfractus ascendit, ramusculi abrupti vestigia circa summitatem ostendens. Totus ater est, nec admodum porosus aut ponderosus. PLANhtip: sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diqlits uvos

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
