Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITAIS. BIBLIOTHER MIειBEKς &UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK tinel beno rans, longitudine tamen aequat tres pedes Romanos. Nullam video habere affinitatem cum Pennâ marinâ à Gesnero, Rondeletio, Aldrovando &aliis descriptâ, ut quo referam vix habeam; hic interim locum obtineat, donec commodior detur. FAVAGO Alcionium secundum Dioscoridis esse putatur, quo nomine &hic de eâ agendum. Est autem massa quaedam, ex innumeris constans pelliculis seu vesicis, iis similibus, quae ex Pisis excorticantur dum coquuntur, invicem unitis, &spongiae instar concretis, vacuis, colore ex albo flavescente, pugni quandoque magnitudine, quandoque major, quandoque minor.