# Museum Wormianum 235-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/235-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/235-2

UNIVERSITAIS. BIBLIOTHER MIειBEKς &UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK tinel beno rans, longitudine tamen aequat tres pedes Romanos. Nullam video habere affinitatem cum Pennâ marinâ à Gesnero, Rondeletio, Aldrovando & aliis descriptâ, ut quo referam vix habeam; hic interim locum obtineat, donec commodior detur. FAVAGO Alcionium secundum Dioscoridis esse putatur, quo nomine & hic de eâ agendum. Est autem massa quaedam, ex innumeris constans pelliculis seu vesicis, iis similibus, quae ex Pisis excorticantur dum coquuntur, invicem unitis, & spongiae instar concretis, vacuis, colore ex albo flavescente, pugni quandoque magnitudine, quandoque major, quandoque minor.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
