# Museum Wormianum 236.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 236.1 to 236.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/236.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/236.1

Generatur juxta Aristotelem hunc in modum. Purpura, Mytili, Buccinae, aliaque ejus generis ostracoderma, emittunt lentorem quendam, seu humorem mucosum, velut à seminis naturâ, semen verò eorum nullum est. Ex illo, purpuris verno tempore congregatis, veluti favus ex putaminibus cicerum alborum, inter se cohaerentibus, coagmentatur, quem, pro maris spumâ, Pharmacopolae quidam falso ostentant. Nullus autem huic meatus est apertus. Neque fiunt, neque nascuntur ex eo purpurae. Sed est veluti expurgamentum quoddam. Ipsum Aristotelem de Hist. Animal. lib. 5. cap. 15. disserentem audiamus. Purpurae verno tempore eundem in locum sese colligentes, condunt quam favaginem nominant, quae velut favus est apum, verùm non ita elegans, sed quasi è putaminibus Cicerum alborum, multa inter se composita, struem unam, suâ cohaesione coagmentarint. Nullum iis patet foramen, neque ex iis purpurae enascuntur, sed cum purpurae, tum etiam reliqua testis inclusa, è limo ferè & materiâ putrescente oriuntur. Illa verò coagmentatio, favo similis, tanquam purgamentum, tam iis quam Buccinis evenit. Nam Buccinis quoque favificare in more est. Itaque ne ea quidem, quae ex testaceis favos salivant, alio modo quam caetera testis inclusa generantur. Verum melius atque uberius, quoties praesunt, quae ejusdem sunt generis. Emittunt enim, cum suos ordiuntur favos, mucorem quendam, ex quo putamineae cellulae illae constant. Haec ergò rupta, diffusaque omnia, humorem, quem continebant, in terram demittunt. Mox, eo quo effuderint loco, reperiuntur Purpurulae, exordio admodum exiguo consistentes, quas sibi annexas gerunt, quae grandes capiuntur. Inter eos quos ego teneo Favos unus est, qui pertinaciter Algae marinae adhaeret frustulo, ex quo pusillae & subtiles enatae sunt plantulae, Fuci Marini Ericae similes. SPONGIAS MARINAS quidam ad Zoophyta referunt, quidam ad Fungos. Sunt autem corpora quaedam fistulosa, ex lanâ quasi stipata, & mucagine membranosâ compacta. Supra lapides & testacea in mari crescentes, ex radice, seu basi latiori. Vim in se habent motivam, quâ se constringere & dilatare valent. Si enim aut procellis concutiantur, aut ab aliis petantur, se versùs radices constringunt, & firmiter locum in quo sunt amplectuntur. Si vero quidpiam earum abrumpatur, regeneratur, ut aliae vegetabilium partes. Purgant se ipsas in arenis à mucosâ substantiâ. Proprium earum est, humorem copiose imbibere, seque constringere & dilatare.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
