Latin
236.5 to 236.7
Ole Worm, Museum Wormianum 236.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In mucagine quâ scatent, quicquid in iis est vitale, consistere videtur, quo se movent, sed dilatatio &constrictio a pilosâ dependet materiâ. Variae earum sunt differentiae, ratione duritiei &mollitiei, densitatis &raritatis, praesertim verò ratione figurae externae. Sunt enim globosae, latae, digitatae, ramosae, aliarumque figurarum. Ramosae seu digitatae mihi unum est exemplum prae reliquis decorum, longum pedem circiter unum, latitudine pari, in quatuordecim digitos seu ramos divisum. Ex radice planâ &angustâ ubi emersit, mox in massam crassam &latam se extendit, quae in digitos dictos divaricatur, quorum apices tenuiores &subtiliores multo sunt reliquis partibus, forsan quod nondum soliditatem &perfectionem suam acquisiverint. Est una quae palmam manus cum quinque digitis exactè satis refert. Sunt praeterea aliae minores, paucioribus constantes digitis, &figurae variae, planae quoque, &inter eas una, quae PISCEM GALEUM pulchre refert. Longitudine est pedis Romani, cum unciis quatuor, capite destituitur, sed quà latior est circa collum, uncias obtinet duas, Pinnâ quoque dotatur unâ, dein paulatim attenuatur in caudam usque, quae in acutum desinit &incurvatur. Praeterquam quod tota substantia verè sit spongiosa, superius &inferius crebris dotatur foraminibus grandioribus, profundis satis, per quae nutrimentum attrahere &vivere existimo. Ex Insulis Feroënsibus advectae sunt omnes. Anno hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm ie Anno MDCL.