# Museum Wormianum 237.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 237.1 to 237.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/237.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/237.1

mense Octobri ad me SPONGIAM ELEGANTEM à Clusio dictam transmisit Vir Reverendus & Clariss. D. M. Janus Schelderupius, Episcopus Bergensis meritissimus, gener meus dilectus. Quam è mari vicino eruerunt, & plane notis omnibus respondet ei quam Exoticorum lib. 6. cap. 11. describit idem Clusius, nisi quod magnitudine paululum discrepet. Mea haec non inhaerebat saxo, cum eam acciperem, sed ab eo avulsam docet pediculus planus, qualis esse solet vegetabilium marinorum. Forma spongiae tota est infundibuli, aut floris, tota cava & infimâ parte quâ saxo adhaerebat valde angusta, deinde sensim se attollens expandebatur, inaequaliter tamen, cum uno latere ad decem unciarum altitudinem assurgeret, adverso ad septem, orae inaequales & sinuosae, foliorum formam quodammodo exprimentes. Amplitudinis Diameter supernâ parte sedecim erat unciarum, exteriore parte lobos quosdam quasi foliola quaedam adnata tenebat, interiore sinus quosdam & prominentias. Tota autem materia vulgares spongias referebat. Sed plana, tenuis erat, adhaerente pediculo unciam unam longo, in extremitate plano. Aliam eodem tempore addidit idem gener meus, quam ad spongias aut plantas marinas an referenda sit dubitare licet. Ex pediculo semiunciali, crassitie calami scriptorii, in extremitate plano, multi ramuli, varie dispersi & intricati, assurgunt in altitudinem pedis fermè & se dilatant in latitudinem semipedis, ac plantam constituunt planam, & obductam adeo tenui materiâ spongiosâ, ut pervia poris tota sit, quibus subtilis & splendens materia salsuginosa inhaeret. Tenuis est chartae modo, figura plantam refert in ambitu sinuatam, & spongiae modo mollem. Integra non est, sed ex parte mutilata, tenera admodum & delicatula. Spongia usta acris est, digerentis facultatis, exsiccat potenter, praesertim nova, & vulnerum glutinationem promovet, sanguinemque erumpentem cohibet. Communis alioquin ejus usus ad mundandum & lavandum corpus, abstergit enim valide & mundat. TUBULARAM non voco, porosum illud corpus purpureum, quod Imperatus eo donat nomine, & quibusdam Alcionium Milesium dicitur, sed massam quandam ex crustosis vermiculorum tubulis conglobatam & varie contortam. Implicantur enim & intricantur diversi tubuli, crassitie pennae Gallinaceae, miris adeò modis, ut explicari & extricari nullo modo possint, & massam constituunt inaequalem, tuberosam, ad rotunditatem aliquo modo inclinantem.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
