Latin
237.5 to 237.8
Ole Worm, Museum Wormianum 237.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt mihi praeterea variae PLANTAE MARINAE in aquis crescentes, &in nostro mari frequentes, quae cum apud nos minus sint ratae, de iis hoc loco pluribus agere non statui. Cujus generis sunt: Muscus Marinus Capillaceus, multifidus niger. Muscus Marinus Gossipio similis, Alga vulgaris, seu gramen marinum latum, radice in fibras disperiâ, Filum, seu Cuscuta marina, Capillara Imperati, quam Epithymo assimilat. Quercus marina vesiculis praedita. Quercus marina cochleis minutissimis undique Margaritarum instar obsita. Fucus marinus caule Musco spongioso obducto. Fucus marinus caule &ramis foeniculaceis, foliis in summo latis &Quercinis. Quorum omnium pars major saxis &lapidibus adhuc adhaeret, iis basi latiori impacta. Hae marinae plantae quare vocentur Fuci egregie docet Ferrandus Imperatus Histor. Nat. lib. 28. cap. 9. his verbis. Est quaedam Fuci species, similis radici plantae terrestris, ex quâ nobilissimus color purpureus extrahitur, quo genas olim pingebant mulieres. Hinc fucus dictus est à colore fucato, quem eo sibi inducebant. Color verò hic exterius obscurus, si planta in aceto maceretur, paulatim in purpureum &rubicundum degenerat. Vide autorem ipsum linguâ Italicâ Neapoli editum. QUERCUM vero MARINAM hanc, quae diversa est ab eâ quam superius descripsimus, eleganter delineat Clusius lib. 1. Hist. Plant. Rarior. in hunc modum. Nascitur haec planta in scopulis, qui mari alluuntur, aut marinâ aquâ operiuntur, sine ramis, sed oblongis latisque foliis, adeò mollibus, ut cum aestus recessit nullo modo sustinere se queant, sed in saxis strata aut diffusa reperiantur. Multifida verò sunt haec folia, &secundum alarum exortus, atque cavitates, bullas quasdam, aquâ plenas, eminentes habent, eorum verò extrema in quoddam velut rudimentum exigui Cucumeris desinunt, subflavescens, aquâ plenum. Atrâ viriditate praedita sunt, quamdiu sub aquis latent, aut recenter à marinis aquis ejecta, siccata autem nigrescunt, &glutinis instar splendent. Nullis Gg 3 hitp: ssdigi. ub. uni-heidelber