Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 239
Unproofread scanNot analysed yet
MUSEI WO NDIE RTE ANIMALIBVS LIBER TERTIUS. CAP. I. Animalium differentiae. XPEDITIS fossilibus &vegetabilibus potioribus &rarioribus, quae in Museo tenemus, ad Animalia, quorum aut integra corpora, aut partes in nostrâ sunt potestate, ut transitum faciamus, ordinis suadet ratio. Ne autem in tantâ copiâ indiscretè vagemur, pauca de Animalium divisione &in classes distributione sunt praemittenda, ut, quò quodvis sit referendum, melius constet. Animal ab animâ sic dictum volunt, Graecis ζῶον, à quibusdam substantia animata sentiens describitur. Nam, ut rectè Aristoreles lib. 2. de Animâ cap. 2. Animal est ob sensum primo, nam &ea quae non cientur motu, nec mutant locum, sensum autem habent, non solum vivere dicimus, sed etiam animalia nuncupare solemus. Sed, ex sensibus, Tactus animalibus cunctis primo inest, atque ut vegetativum à tactu sensuque omni, sic à caeteris Tactus separari sensibus potest. Quocirca, animalia cuncta ipsam vim habere sentiendi, ractu constat. Quanquam variae Animalium divisiones extent apud Philosophum 1. de Hist. Animal. quarum ratione animalia in certas distribuuntur classes, nostro tamen instituto maximè quadrare illam judicamus, quâ omnia animalia cap. 4. ejusdem libri dispescuntur in sanguinem habentia; quo refert hominem, equum, &omnia quae aut perfecta pedibus carent, aut binis quaternisve constant pedibus: &Exsanguia; quo spectant Apes, vespae, atque inter marina, sepiae, Locustae, &denique omnia quae pedibus plus quam quatuor innituntur. Ut verò nos semitae, quam ingressi sumus, insistamus, ab imperfectioribus ad perfectiora ascendendum putamus, primoque exsanguia, quae tenemus, tractabimus, dein progressum ad sanguinea faciemus. Inter Ex SANGUIA primas obtinebunt INSECTA, quae incisura parte sui vel supinâ, vel pronâ, vel etiam utraque possidentia, nec osseum quippiam discretum aut carneum, sed quiddam inter haecce medium continent, quippe corpore pariter intus forisque duro constans, Aristoteli ἔντομα, Alberto Annulosa dicta. Ejus species cum plurimae sint, ad certas tamen &ordinatas classes eas redegit Aldrovandus hunc in modum. Insecta sunt vel Terrestria in terrâ degentia, vel Aquatica: illorum hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm β