# Museum Wormianum 24.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 24.1 to 24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/24.1

Locum habet inter Cosmetica, ad mulierum dealbationes & cutim albam ac nitidam reddendam. CAP. X. De Vitriolo & cognatis. A D atramentum refertur VITRIOLUM, quod, ad distinctionem reliquorum, sutorium vocatur, quod eo ad coria nigro colore tingenda utantur Sutores. Vocatur & Chalcanthum à Graecis, quia est aeris quasi quaedam efflorescentia. Vitriolum, à vitri nitore. Arabibus, Alkalcadis; Germanis Kupser-waßser. Ad Sales referimus, quia consistentiam Salis habet, & in aquâ, ut Sales, liquescit, licet id neget Angelus Sala tractatu de Vitriolo. Tanti vero rationes ejus non sunt momenti, ut à sententiâ nos dimoveant. Colore quidem, odore & gustu differt à reliquis salibus: sed & illi eodem modo inter se differunt. Nec accidentaliter magis compositum est, quam reliqui, cum suam habeat essentiam, & vim seminalem quâ sibi simile producere valet, crescere & multiplicari, ut reliqui. Quod si forsan per se non reperiatur, in aere tamen & aliis corporibus, ex quibus sit, existit. Nec reliqui sales perpetuo colorem servant & non mutant: puriores enim & albidiores sunt alii aliis: quidam pallidi ex obscuris redduntur. Ex sale etiam communi, non minus variae substantiae separantur quam ex vitriolo; & in nitro manifestius hoc apparet, quod diversissimos colores & substantias praepararum exhibet. Vitriolum vel Naturale est, à naturâ sponte, ex aquâ Sorii, Melantheriâ & Chalcitide confectum: vel Artificiale.: Illud fossile appellare licet, quod ex tali constet humore, qui gelu quasi concrevit, idque vel in venis, fibris & commissuris Saxorum, vel dum ex iisdem guttatim destillat, stiriarum modo de eorum pendet cameris, & denique deciduum ex stiriis in solum delapsum ita colligitur. Atque haec duo posteriora genera σταλακτικαὸ Graeci vocant, quod destillando concreverint. Factitium duplex est: Alterum proprie πηκτὸν Graecis dictum, Latinis concretum, quod cum è cuniculis suis effertur, & in quadratas piscinas effunditur, frigore aut calore solis congelatur: Alterum ἔφθον, Latinis coctum; decoquitur enim aquâ atramentosâ in alienis quadratis. Modum explicat Matthiolus in librum 5. Dioscorid. cap. 74. Minera effossa, in acervum in longitudinem protractum, quandam super aream exaggerant; sub die per sex menses relinquunt, vertendo quandoque, dein tegunt & macerari ac fermentari sinunt sub tecto aliis sex mensibus.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
