# Museum Wormianum 240.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 240.1 to 240.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/240.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/240.1

Pedibus destituta insecta terrestria, sunt vermes varii, tam in hominibus, quam aliis animalibus, Plantis, Lapidibus, & extra ea existentibus. AQUATICA insecta in aquis tam dulcibus quam marinis degentia, item sunt vel pedibus praedita paucis, ut Muscae fluviatiles, vel multis, ut pulex marinus, &c. Vel Apoda, seu sine pedibus, ut Hippocampus, Stellae marinae, aliaeque. Consulto alias omittimus divisiones, quae vel à corporis qualitate, colore, quantitate, partibus, victu, generatione, motu & coitu desumi solent, cum unica illa nobis sufficiat, ut secundùm eam in classes dirigamus, quae possidemus. CAP. II. De Insectis in specie. INSECTORUM primatum nobis obtinet APIS, non quod rarum & exoticum sit animal; sed eo potissimum nomine quod animal sit utilissimum, exigui impendii, & favus ejus, quem tenemus, & artificii & elegantiae obtineat quam plurimum. APIS, Graecis μέλι⟨σα, insectum est terrestre, alis membraneis praeditum, anelitron & favificum, unius coloris, aculeatum, mella conficiens, & ceram elaborans. De hujus animalis naturâ & constitutione consulatur Aristoteles, Plinius, Aldrovandus, & alii: nostri instituti non est minutias persequi vulgares. Cum in omnibus suis operibus industriam prae se ferant mirabilem apes, tum maxime in favis construendis. Quando alveum nactae sunt mundum, ex arborum lachrymis & gummis succos comportant glutinosos, hisce rimas & pavimentum oblinunt, ne quid incidat, aut intret quod nocumentum adferre possit. Hinc Regum suorum cellas eminentiori loco statuunt, amplas & caeteris majores, easque sepimento vallant. Vicinae Cellis Regiis habitant seniores, hinc natu minores, dein adolescentulae. Favos verò aequabiles struunt, eorumque partem aliquam ad mel asservandum, aliam ad apes, aliam ad fucos. Nec eâdem semper visuntur figurâ. Mihi favus unus est figurâ ovali, pineam nucem fermè referens, longitudine unciarum trium, latitudine duarum, cellulis suis hexangulis affabre decorus. Planus cum sit ab utrâque parte interstitio distinctas obtinet cellulas, profundiores in medio, ad latera paulatim profunditate decrescentes. In longitudinem septendecim excurrunt cellulae, septem in latitudinem. Cellulas tot habere angulos, quot apes pedes, observarunt Zoographi, & aequalibus ita constare lateribus, ut una alteram fulciat ordine in obliquum quasi disposito. Usum favi obtinent eundem quem cera, de quo fuse disserentem vide Aldrovandum. BOMPYLIO Papilio est qui ex Bombyce seu Erucâ serici staminis textrice generatur hoc pacto.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
