# Museum Wormianum 240.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 240.5 to 240.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/240.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/240.5

Ex ovis fit Eruca, quae ubi pensum absolvit, fit Chrysalis, ex quâ papilio, qui folliculum Bombycinum cui includitur terebrat, & haud ita multò post Venerem tribus diebus exercet, quo peracto Masculus moritur, foemina verò ova parit innumera, rotunda, minuta, semini Hyosciami non dissimilia, substrato panniculo albo, dein moritur. Ova verò in Ver instans asservantur. Ab aliis vermis Indus, vermis lanificus & Ser vocatur. In Europâ Bombyces pennae olorinae crassitiem rarò superant, cum in Indiâ pollicis humani magnitudinem longè excedant. Domus seu folliculus, cui includitur, apud nos rarò superat ovi Columbini majoris magnitudinem, in Indiâ caput humanum aequat, teste Majolo. Colore differunt, aliae albae, aliae cinereae, aliae flavae visuntur vermes. Pedes habent quatuordecim, anteriores sex minores, posteriores octo mediocres, postremi duo maximi, supra quos cauda acuta & surrecta. Rictus omnibus porcorum similis, oculi magni, nigri, à capite ad caudam usque linea per dorsum medium fusca fertur. Qva commodè incubantur à virgine sanâ, ubi eruperint foliis mori pascuntur, lactucis etiam quandoque. Cum aliquot diebus oblatas frondes voraverint, somno corripiuntur hitpissdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 1658IO2SS tur triduano, dein rursus vorant & senectam exuunt, idque quartâ vice.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
