Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 241-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIELIOTHEK HEIDELBERO UMIVERSITAIS. BIELIOTHEK habtilieie Collum scuto tegitur nigro, splendente, cujus ambitus viridi cingitur lineâ, quae etiam per ejus medium transcurrit. Alae in acutum definentes ex viridi ac purpureo micant, ut colla Anatum. In acutum desinit Uropygium. Pectus, ut &venter, quatuor constans intersectionibus, atropurpureo splendet laevore, pulchrè admodum. An ad Melotontham Aristotelis referendus, dispiciendum. Sunt mihi &cornua SCARABAEI CORNUTI, quem Nigidius Lucanum vocat, Leonicerus cervum volantem, Cardanus Scarabelaphum, Scaliger Taurum, alii Scarabaeum bicornem. Cornua haec ramosa sunt, dentata, colore purpureo nigrescente, quibus obvia valide constringendo apprehendere valet. Hi Scarabaei corpore nigricante esse solent, oculos juxta cornua habentes, intra cornua antennas quibus obvia pertentant, capite sunt latiore, sed pectore minus longo.