# Museum Wormianum 241-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/241-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/241-2

UNIVERSITATS. BIELIOTHEK HEIDELBERO UMIVERSITAIS. BIELIOTHEK habtilieie Collum scuto tegitur nigro, splendente, cujus ambitus viridi cingitur lineâ, quae etiam per ejus medium transcurrit. Alae in acutum definentes ex viridi ac purpureo micant, ut colla Anatum. In acutum desinit Uropygium. Pectus, ut & venter, quatuor constans intersectionibus, atropurpureo splendet laevore, pulchrè admodum. An ad Melotontham Aristotelis referendus, dispiciendum. Sunt mihi & cornua SCARABAEI CORNUTI, quem Nigidius Lucanum vocat, Leonicerus cervum volantem, Cardanus Scarabelaphum, Scaliger Taurum, alii Scarabaeum bicornem. Cornua haec ramosa sunt, dentata, colore purpureo nigrescente, quibus obvia valide constringendo apprehendere valet. Hi Scarabaei corpore nigricante esse solent, oculos juxta cornua habentes, intra cornua antennas quibus obvia pertentant, capite sunt latiore, sed pectore minus longo.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
