# Museum Wormianum 241

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/241

Demum cum à cibo abstinent, scopis imponuntur in quibus texunt folliculos, quibus se ipsos includunt. Biduo totum folliculum absolvunt, tanto textus artificio, ut ad finem usque filum servetur integrum, cum alioquin fragillimum sit & tenuissimum, humanum prope visum fugiens, longum verò adeo, ut multas orgias compleat. Collectis folliculis prima & externa detrahitur lanugo, reliquum asservatur in usus. Vermes ipsi non tantum obtinent usum, quantum seta & filum, ex quo vestes preciosae fiunt. In Medicinâ cordialibus permiscetur, ingreditur enim Diamoschum, confectionem Alkermes, species cordiales, syrupum de Pomis, de corticibus citri. Quidam concisum praeferunt usto. Combustum putrida ulcera mundat, cum sale dentium rubiginem tollit, cerebrum roborat. Insectum quoddam in mari Islandico reperitur, quod OSCABIORN vocant, & ad Pediculos aut Cimices majores, quos figurâ refert, spectare videtur. Hoc enim non secus Pisces quosdam infestare solet, ac pediculi alia animalia. Crustaceum est animal, sesquidigitum longum, digitum crassum, figurae oblongae, ut cauda Gammari formatum & crustatum, septem constans juncturis, quatuordecim brevibus pedibus, unguiculis acutis praeditis, in quolibet latere septem, anterius ampliatur. Corpus habet molle sub crustâ, instar massae aequalis & perspicuae, succinum fermè referens, quod in lapidem induratur, nulla intestinorum aut viscerum relinquens vestigia. Oscabiorn vero vocant, quasi sit optationis ursus. Putat enim vulgus, si quis, deglutiendo hunc lapidem, quid optet, voti futurum compotem, & si Pisci qui primum capitur adhaereat, boni esse ominis, & felicem Piscaturam portendere. Historia pediculi marini, quam ponit Gesnerus lib. 4. Aquatil. pag. 816. non multum ab hac abludit. Piscibus hoc insectum ita adhaeret, ut eripi non possit, sugit ut hirudo, nec prius abscedit, quam tabidum & exsuccum piscem reddiderit. Reperitur cervici Mugilum, Luporum, & saxatilium piscium affixus. In Brasiliâ etiam inveniri & piscem ACARAMEITAMEA potissimum infestare docet Georg. Margr. Hist. Piscium lib. 4. cap. 8. Mihi lapis ex hoc insecto est, cujus originem variis fabellis involutam docent Islandi. Insectum ipsum demum etiam accepi integrum adhuc & nullâ sui parte mutilum. Ad insecta volucria Colcoptera, seu vaginipennia, SCARABAEUS refertur, Graecis κάνθαρος. Quo nomine insigniuntur omnia illa, quorum alae crustâ teguntur, hoc peculiare habentia, quod careant aculeo & proboscide, dentesque habeant, quibus edendi munus perficiant, & pinnas valde fragiles, quo nomine crustis indigent ad earum tutelam. Varia eorum sunt genera, differunt enim colore, magnitudine, sono, generandi modo, capitis constitutione, dum alii cornuti, alii sine cornibus. Ex Indiâ Orientali mihi allatus SCARABAEUS pulcherrimus, unclarum duarum longitudine, latitudine unius fermè, capite canino, nigro purpureo; supra oculos ad latera, duae prominentiae, luteae, glabrae, instar auricularum in canibus propendent quasi. Collum hitpesidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 18555

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
