# Museum Wormianum 242.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 242.5 to 242.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/242.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/242.5

INSECTUM quoddam APTERON frequens visum est in navi nostrâ, quae ex Ind. Orient. Anno MDCXXXVIII. huc appulit, pollicis longitudine, latitudine dimidii, corpore quà caput spectabat arctiore, quà caudam latiore, colore puniceo. Pedibus sex (quorum posteriores longiores, hirsuti & acuti) praeditum, antennis duabus juxta os dotatum. Inter Gariophyllos aromaticos nidulabatur, & homines in navi existentes mire infestabat. Fuit qui Cicadam Indicam existimaverit; Sed, cum alis destitueretur, eo referri non debere arbitror. CIMICEM aut PULICEM Indicum magnum esse existimo. Pulex enim per Microscopium conspectus figuram exhibet huic similem, homines etiam eodem modo quo pulices infestat. LOCUSTA HISPANICA, mihi à D. D. Wichmanno allata, corpore est cinereo maculato, & quibusdam in locis ad flavedinem inclinante. Caput habet cucullatum, cinehtip:sidigi. ub. uni-heidelberg. de / diqlit worm 1655/0257 cinereum, squammatum, os triquetrum, mystace seu quatuor pilosis ornatum corporibus, in fronte tenues quasdam antennas ostentat, oculos prominulos nigricantes, alas quatuor variegatas, membranaceas, nervis quibusdam per longitudinem excurrentibus, crura quatuor, anteriora minora in se reflexa, sed duo posteriora, trium unciarum longitudine, ad saltandum apta, quà corpus tangunt crassa, alioquin tenuia & cornea, in extremo articulo serrata.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
