Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 247
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITAIS. BIELIOTHEK HEIDELBERG non potuimus non ridere, qui nesciebat peculiarem esse Astaci speciem, talibus maculis à Naturâ insignitam. Commodum verò accidit, quod duos ejus generis in Museo tenerem, quos cum picturâ dum conferrem, ostendi collegis nihil hic esse praeter Naturam, sed de Naturâ ejus esse ut talibus insigniatur maculis nihil denotantibus. Sic saepe contingit, ut quae rara sunt, quia paucis cognita aut visa, pro monstris aut portentis habeantur à multis, cum tamen, in luo genere, Naturae non exorbitantis sint foetus ordinarii.