# Museum Wormianum 247.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 247.5 to 247.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/247.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/247.5

Crustaceum est animal, colore, dum vivit, nigricante & ad coeruleum tendente, dum coquitur in rubicundissimum transit, sed paulatim ubi exsiccatur ad albedinem vergit, pedibus praeditum octo, quos excipiunt Chelae seu forcipes majores, utrinque unus dentatus. Pedum autem quidam bifurcantur in extremitatibus, quatuor nempe superiores caput versùs, reliqui in acutum desinunt. Cornua seu flagella ante oculos duo tenuia, longa, sectionibus multis distincta, quibus viam pertentat, super quae alia minora, oculos quasi incumbentes & defendentes, parvos, duriusculos, frons acuta & aspera. Totum corpus laeve, nisi ubi à Balanis obsidetur, ex crustis variis articulatim constructum, inter forcipes, altera grandior esse solet alterâ. Usus Astaci in cibis est, sed carnem habet duram, difficilem concoctu, ast nutrimentum praebet laudabile. Tympanicis & Podagricis minus convenit, commendantur in Cardialgiâ, & Colicâ. Chelae funibus, quibus campanulae aedium pulsantur, appendi solent, tum ornatus, tum commoditatis gratiâ. Clavibus quoque nectunt nostratium quidam, ut sepositae facilius inveniantur. Quem Gesnerus, Aldrovandus, & alii ASTACUM MEDIUM, seu mediae magnitudinis, Norvegi Hummer Konge seu Regem Astacorum vocant; Nos non inepte Astacum literatum, quod in crustis caudam tegentibus literarum quarundam grandium & quasi Hieroglyphicarum notas ostentet. Ante annos non ita multos talis Astacus prope Bergas Norvegorum cum captus esset, loci Episcopus exacte suis coloribus & lineamentis depingi eum curavit, atque huc transmisit, ut literas, quas crusta ostentabat Runicis similes, legeremus, procul dubio aliquid ominosum indicantes: Sed ejus ignorantiam non hitpisidigi. ub. uni-heidelber

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
