# Museum Wormianum 249

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/249

men dli Dicitur verò à Carolo Clusio Exot. lib. 6. cap. 14. CANCER MOLUCANUS, eo quod circa Insulas Molucas copiose capiatur, & ad naturam Cancri accedere videatur. Clariss. Vir D. Joh. de Laet in descriptione Indiae Occidentalis lib. 2. cap. 19. Araneum Marinum vocat; Americani Signoc vel Siguenoc. Animal est crustatum, duabus crustis duris desuper tectum, quarum anterior patellae instar, convexa, admodum crassa, duplicata, circa frontem orbicularis, & elęgantissimè conformata, quâ alteri conjungitur, semilunae in modum excisa, anteriore latere tuber culis quibusdam, & alicubi brevibus & obtusis aculeis, distinctis ordinibus asperatur. Posterior crusta priori minor est, Rombiformis & utrinque dentata, foraminulis quibusdam pulchro ordine variegata. Cauda item Crustacea oblonga, tertiam fermè longitudinis partem constituens, in cuspidem terminata. In quibusdam caudam longitudine corpus totum excedere, trigonam esse & à sui medio ad cuspidem usque aculeis veluti ferratam & asperam esse docet D. de Laet. Sed in nostro res ita se non habet. In convexâ prioris patellae parte, fere circa medium, duo illi sunt oculi, satis conspicui dum vitâ fungitur, ubi exspiravit contractiores & corneâ membranâ obducti. Concavâ parte plura crura habet instar Cancri, & quidem primò octo breviora, dein bina oblongiora, & alia rursum bina, breviuscula, repanda, neque Chelis armata, sed ossiculo obtulo veluti remigio instructa, quibus natare creditur. Duas praeterea circa os exiguas admodum Chelas, quibus mandit Sub posteriore Crustâ vesiculae aliquot sibi invicem superpositae, quae haud secus inflantur ac Ranarum buccae solent. Littora & vada amant hi Cancri, & in aestuariis potissimum capiuntur variâ mole; sunt enim non pauci quorum cauda palmum excedit. Clusius exactè adeò omnia describere non potuit, siquidem exsiccatum & penè corruptum saltem vidit Sceleton. In eo errasse videtur, quod partem anteriorem cum longo aculeo esse dicat, cum sit posterior, quod ex pedum constitutione liquido patet. Quanquam Molucanus dicatur eo quod circa Insulas Molucas capiatur, attamen Anno 1653. die Augusti 4. ejus generis vivus apud nos Helsingorae captus est, & ad virum Nobiliss. D. Georgium Rolencrantz, supremum Thesaurarium Regium, delatus. Qui mihi nupere extinctum monstrabat. Siquidem eodem tempore huc appulerunt quinque naves Belgicae ex Indiâ Orientali reduces, suspicio erat, cum quisquiliis navibus adhaerentibus implicitum, huc delarum fuisse. CANCER totus spinis horridus è genere Majorum est, Graeci enim ματας vocant, figurâ cor fermè aemulatur, anteriore parte in acutum desinens, duplicatis aculeis latè prominentibus horridus. Caudam ex multis constantem laminis sub ventre reconditam hitp:sidigi. ub. uni-heidelber

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
