# Museum Wormianum 25

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/25

UNIVERSITATS. BIBLIOTHEK fanciaiie UNIVERSITATS. BiBLlories fibeiueno aeroso ortum trahunt, à se invicem quoque gignuntur aequè atque à Pyrite, qui est quasi stirps horum omnium. Potissimum fit Sory ex Melantheriâ, ex Sory Chalcitis, ex Chalcitide diversae species Vitrioli. CHALCITIS rubra est, aerei coloris, semper nativa, nunquam factitia, dura, glebosa, optima recens, speciem aeris prae se ferens, cui oblongae & resplendentes sunt fibrae. Facultates habet mistas adstringentem & acrem, sed vincit acris, quae adeo vehemens, ut carnem urat & crustam efficiat, sed usta mitior evadit. Ingreditur compositionem Theriacae, ut nigriorem colorem ei conciliet, ut volunt quidam.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
