# Museum Wormianum 251.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 251.1 to 251.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/251.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/251.1

Duo illi pedes utrinque, qui brachia subsequuntur, unguibus in extremo oblongis & aduncis vallati sunt; Chelarum altera crassior, altera tenuior. Pedes verò duos istos exserit cum ingredi & pisces capere vult. Duo alii pedes utrinque hirsuti, molles, intus latent, quibus innixus corpus intro trahit. Pars posterior nullis tabellis constat, sed cute duntaxat, ob id Aristoteli mollis dicitur; sed, ad eam firmandam, certis intervallis dissitas lineas tres habet, latas, durioris substantiae, corporis extremum, tres pinnas tenues, molles, in lateribus sitas gerit. Dentes osseos ut carabus habet, quibus escas comminuit: cum praedam venatur, totam anteriorem partem suo domicilio exserit: ab ore Oesophagus tenuis ut filum ad stomachum tenditur. Intestina ejus bis tantum revolvuntur, ac qui in stomacho viridis humor spectabatur, is in intestinis apparet candidus. Polypos Venere exhaustos devorat. A Conchis nudi nascuntur, sed Purpuras & Turbines è suis pellunt Conchis, iisque vescuntur, ut eorum occupent domicilia. Cum in amplitudinem majorem excreverunt, quam ut primis testis capi queant, in testam ampliorem, tanquam domum novam, migrant. Rarò in cibos sumuntur, sed ab aliis piscibus vehementer expetuntur; unde piscatores cochleis nudatos hamis suis appendere solent, ut iis alios pisces saxatiles alliciant. MLIIII. CAP. VI. De Testaceis Vnivalvibus. NTER Exsanguia tertium locum sibi vendicant TESTACEA, quibusdam TeA stata dicta, Graecis ὀστορακόδερμα, quasi Testaceae cutis animal dicas, conchilia, cochleae, ostrea aliis. Referri autem omnia hujus generis possunt, vel ad univalvia, vel bivalvia, vel Turbinata. Inter UNIVALVIA primum locum damus PATELLIS marinis, Graecis λεπάδὲς, Tethea quibusdam. Sunt verò Testacea parva saxis firmiter adhaerentia, alteram partem detectam habentia, quâ carnem ostendunt colore livido aut cineritio. Testa est aliquantulum striata, quae posteriorem tegit piscis partem, nam anterior saxo occultatur. Testa exquisite rotunda non est, sed inaequalis, intus laevis, foris parum aspera, gibba, in ambitu livescens, intus cava & laevis. Carnosam fimbriam habet in corporis ambitu, quam expandit cum haeret, soluta contrahit: si se tangi senserit Lepas, ita fortiter saxo adhaeret, divelli ut nequeat, sine cultri ope aut ferri acuti.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
