# Museum Wormianum 252.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 252.5 to 252.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.5

ENTALIA, quibusdam ANTALIA, Conchulae parvulae sunt, ejusdem substantiae cum Venereis, aut potius Cylindricis, niveae, laeves, rimulam habentes. Errant igitur Brasavolus & alii, qui Buccinum, aut Purpuram esse existimant. Ingrediuntur compositionem unguenti Citrini, quod vi abstergendi sine acrimoniâ caliditate polleant praeclarâ. Hisce affines sunt Conchulae aliae parvae STRIATAE, cum Venereis, quoad figuram, affinitatem quandam habentes, ex quibus monilia conficere solent, quae in Galliis quondam matronis nobilibus in usu erant frequenti. BALANI huc spectant, Latinis Glandes, ad similitudinem glandium arborearum: nam ut glandis pars quaedam laevis est in acutum tendens, quaedam aspera; sic haec quae saxis aut aliis adhaeret, partim laevis, partim aspera est. Testaceum est corpus, magnitudine quandoque juglandis, ex crustis multis unguiformibus concretum, parte sessili navibus, crustaceis, saxis & aliis adhaerens, in apicem obtusum perforatum desinens, plures saepe cohaerentes, uvae instar; unde Polycipites à multis dicuntur, quia juncti corpus constituunt ex multis capitibus & nodis quasi concretum. Sunt mihi majores ex navibus petiti, & minores ex crustaceis deprompti. Pulpa httpisidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit worm 165510267 Pulpa eorum esui apta est, & palato grata, quod etiam veteres agnoverunt. Venerem excitare creduntur. Galenus stomachicis convenire ait. In Normanniâ & Brittaniâ in cibos expetuntur; sed apud nos in nullo precio. CAP. VII. De Conchiliis Bivalvibus. RIVALVIA, Graecis δίθυρα, Conchae sunt duabus praeditae testis. Inter eas primas tribuunt MARGARITIFERIS, quas quidam Conchas Indicas, quidam MATREM PERLARUM vocant.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
