Latin
254.5 to 254.7
Ole Worm, Museum Wormianum 254.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Oblongae &parte internâ laeves sunt testae, duas quasi in partes sectae, &per lineam simplicem dentatam instar suturae junctae, quae tamen sutura parte exteriore non apparet. Superficies externa, non prorsus laevis est, sed lineis per ambitum reptantibus quasi media inter laevem &asperam; colore est flavescente. Ambae conchae per validam Gomphosin nectuntur in medio. Carnem videre non licuit, quia nudae conchae ex Insulis Feroensibus ad me sunt delatae. OSTREI nomen quandoque tam latè ab Autoribus capitur, ut universum testaceorum comprehendat genus; hic verò strictius sumitur, pro peculiari concharum genere, ex duabus testis constante, modice concavis, parum in dorsum elatis, foris inaequalibus &asperis, &in tenues laminas facile sectilibus, intus laevibus, candidis, carne molli &palato gratâ. Variant verò magnitudine &operculi scabritie. Praestantiores habentur, quas fibrae multae ambiunt, purpureo crine. Brittannicae omnibus praeferri solent, quamvis Norvagicae eas magnitudine superent; &jam non procul Roschildiâ, in sinu quodam, minores capiuntur, bonitate commendabiles. Interiorem ejus carnem veteres Sphondylum vocarunt, quamvis alii peculiarem conchae speciem constituant, de quâ mox agendum. Quibusdam in locis saxis adhaerent, quibusdam in luto &caeno proveniunt. Mirum est quod refert Petrus Gyllius, se à viris non paucis spectatae fidei accepisse, Bizantinos Ostrea serere, &eorum quasi lac seminare, id ipsum enim in aquam hitp:lidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm β aquam injectum, ad saxa ima adhaerescere, &ostrea fieri. A cancris &stellis marinis valde expetuntur.