Latin
255.5 to 255.8
Ole Worm, Museum Wormianum 255.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Altera modice cava &in orbem elata, altera plana est &quasi prioris operculum, vinculo nigro &nervoso colligata. Utraque striata, striis à strictiori parte in ampliorem descendentibus. Testae praeterea majoris seu cavae striae exterius colore sunt cinereo, interius candido; alterius superficies exterior purpurascit, interior candida. Carnis multum habet, in quâ corpus quoddam luteum conspicitur instar lutei, quod in ovis conspicitur, intestinum quoque humore tenui luteo plenum. In ambitu membranam habet veluti fimbriam versicolorem, ex quâ fila multa &tenuia dependent. Inter cibos apud veteres locum obtinuit, sed succum praebet non multo meliorem reliquis conchiliis. In colico affectu exhibet Trallianus, cardialgia, vomitu, &Empyomate: urinam movet, deterget modice, ad Venerem excitandam non minus valet Ostreis. Mihi sunt variae magnitudinis. Minores, quos pectunculos vocant, ex Insulis Feroënsibus delatos habeo. MUSCULOS &MYTULOS non nisi magnitudine &rotunditate differre recte statuit Rondeletius, Aldrovandus &alii, ut hi sint majores, illi minores, vulgo Muschler Stelsisck) tenui &duplici constant testâ, circa saxa aut ligna Pilis vel lanâ alligatâ. Testa foris nigra, quandoque musco vel lanugine obducta, intus laevis, splendens, ex albo coerulea, parte acutiore crassior &spissior, reliquo ambitu rotundo tenuior. Caro intus pallida cum cruda est, cocta vitellis ovorum similis, in ambitu fimbriara. In mediâ carne particula est membranosa, nigra, linguae similis, callo quodam albo testae adhaerens. Ubique ferè in cibum veniunt hi Musculi, nam gustu suaves sunt, elixantur in aquâ &comeduntur addito butyro, aceto, &salis ac piperis momento. Alvum &urinas ciere vult Atheneus. Cinis concharum vim habet causticam, ad Lepras, Lentigines &maculas commendatur, ubi prius lavatur calcis modo, capitis ulceribus &pupulis commodat, in Belgio ad fluxum haemorrhoidum anitergia constituunt eaedem hae testae. htip: ssidigi. ub. uni-heidelberq. de/t