# Museum Wormianum 255

Ole Worm, Museum Wormianum, UNNVERSIAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/255

UNNVERSIAIS. BIBLIOTHEK iei Bene & UNIVERSITATS. BIELIOTHER HEIDEIBERG Ex Norvegiâ magnitudinis stupendae adferuntur Mytuli, sed eorum caro palato minus grata & delicata, sunt mihi qui pedem dimidium longitudine aequent. Circa Roeschildiam qui capiuntur, margaritis scatent, sed impuris, immaturis, nulliusque pretii, iis quandoque adhaerent ostrea minora. Ibidem genus quoddam minutum palis adhaeret, carne delicatâ & boni saporis, testis tenuibus. TELLINAE, à crescendi celeritate sic dictae, ὅπι τάχιστα γίνονται πελείαιι, quod cito perficiantur, annuo enim spacio suam implent magnitudinem. Venetis piscatoribus Capparozoli dicuntur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
