# Museum Wormianum 256

Ole Worm, Museum Wormianum, UNNVERSIAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/256

Testis constant laevibus, candidis, nequaquam striatis, quandoque crenulis & denticulis, in longitudine diffusis, mediocriter fortibus, intus cavis, exterius ex albo & flavo purpurascentibus. Exiguo sunt corpore, nec facile aperiuntur. Edulium praebent ori gratum, unde Romae & alibi Bellariorum vices subeunt, alvum solvunt, in cinerem redactae & palpebris affrictae illarum pilos renasci non patiuntur. SOLEN, Graecis σωιλὴ, à canalis similitudine, quam repraesentat, sic dicta: quibusdam juxta Plinium Aulos, Donax, Dactylus, Onyx, quod cum his figura conveniat. A quibusdam in marem & foeminam dividitur. Venetis Cappae longae. Est vero Solen ex Concharum longarum genere, duplici constans testâ, laevi, tenui, alterâ rantum nigro vinculo membraneo colligatâ, alterâ solutâ, Dodrantali longitudine, pollicis crassitie, arundinis modo cavâ, extremis duobus semper apertis. Interiore caput exserit & retrahit, secundum testae longitudinem carnem protensam habet. Testa quandoque colore coeruleo, quandoque cinereo, lineas semicirculares, purpurascentes, per transversum ductas ostendens, quâ parte colligatur crassior. Ex Norvegiâ allati quos possideo. Commendantur Calculosis & urinae difficultate laborantibus. Torrentur in prunis & elixantur quoque; verum cum difficilioris sint concoctionis, & lentum ac erudum generent succum, de testis ustis & in calcem redactis intelligendum est, quod tradit Atheneus utinam movere & calculos pellere. Mirum quod de iis refert Plinius lib. 9. cap. 61. His Natura in tenebris, remoto lumine, alio fulgore clarere dedit, & quanto magis humorem habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus, atque in solo, atque veste, decidentibus guttis, &c. CONCHA ANATIFERA triquetra est, parva, foris ex albo coerulea, lucida, laevis, compressa, unciali longitudine & latitudine ad perfectionem ubi devenit, quatuor constans valvis, interdum pluribus, quarum priores duae, triplo majores posterioribus, quae iis tanquam appendices adhaerent, tenues valde, circa partem crassiorem, quâ algae adhaerent, apertae, dum aperiuntur ostentant aviculae rudimenta & pennas satis discretas. Similes sunt iis quas Lobelius ad Tamesin, quâ Londinum praeterfluit, à navis annosae Carinâ avulsit. Musco & limo innati erant, inquit ille, quasi fungi pedicelli, quos fere uracum Umbilici dixisses, cujus extremum, fructuum ritu, inserebatur latiusculae Conchae hitp: sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit/ worm 1B8S10277 chae basi, quasi vitam alimoniamque inde sugerent aviculae quarum rudimenta à summâ parte Conchae hiulcae conspiciebantur. Has aves Bernacles vocant Angli & Britanni, Clakis Scoti, ubi abundant & capiuntur per Brumam. Galli Marguerolles & Macreuses appellant. Tempore quadragesimali ex Normanniâ Parisios magnâ copiâ adferuntur ac venduntur loco piscium.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
