# Museum Wormianum 257.1-5

Ole Worm, Museum Wormianum, 257.1 to 257.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/257.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/257.1

Nam in aliquibus locis pro piscibus comeduntur, utpote carnem non habentes, nec ex carnibus productae. Imò à fide digno Gallo accepi, publicâ Theologorum Sorbonistarum sententiâ in piscium, non autem avium classem relatas esse has aves. Inter alios de Conchâ hac Anatiferâ ita disserit Autor, qui Anglicè Edinburgi edidit Epitomen Chronicorum Scoticorum. Ad Septentrionalem Scotiae plagam, in mari magna reperitur lignorum copia, quibus adnascitur mirum Anseris genus, quod rostro ligno adhaeret, donec ad perfectionem devenerit, Clayck Geest vocant, quod, ob mirum generationis modum, omnes in stuporem convertit. Propè Castellum Dumbarton, ad ostium fluvii Clyde, in magnâ reperiuntur copiâ, nigri sunt, noctu catervatim terram petunt & graminis, quod in littore crescit, magnam colligunt copiam & ad mare secum deferunt, ibique in orbem dispositi, suam cuique distribuunt portionem, quam asservant, usque dum maris affluxu purificetur, & salsedinem aliquam acquirat antequam escâ hac vescantur. Et ne quiequam dilabatur rostris comprehensa firmant, usque dum sufficiente salsedine sint imbuta, tum comedunt & iis vescuntur, atque hoc perpetuo observant. Hi anseres saporis sunt gratissimi. De his ita Philosophatur Jul. Caes. Scaliger Exerc. 59. sect. 2. In Oceano Brittanico, ignotam vobis avem Anatis facie rostro pendere de reliquiis putridis naufragiorum, quoad absolvatur & abeat quaesitum sibi pisces, unde alatur. Hanc quoque vidimus nos, Vascones Oceani accolae Crabans vocant, illas à Brittonibus Bernachiae appellantur: recepto etiam in proverbium vocabulo, cum ignaviam cuipiam exprobare volunt; quasi neque caro sit, neque piscis. Singularis nunc miraculi subtexenda historia est. Allata est Francisco Regi Opt. Max. Concha non admodum magna cum aviculâ, intus fere perfectâ, alarum fastigiis, rostro, pedibus haerente extremis oris. Viri docti, quorum ille parens pius fuit simul & munificentissimus observator, atque etiam conservator, mutatum in aviculam ostreum ipsum existimarunt. Reperiuntur etiam hae Conchae in Numedaliâ Norvegiae in Parochiâ Neròe, ubi jam degit D. Michaël Magni, locus est à Nidrosiâ Septentrionem versus spectans. Mihi inde ligni abietini frustum obtigit, cui variae minutae & nondum perfectae adhaerent, dependentes ex oblongâ & tenui substantiâ algam referente; sed Conchae ipsae, quia minutae & imperfectae adhuc sunt, bivalves conspiciuntur, non ut majores & perfectiores, quatuor aut sex valvis constantes, ut rudimenta saltem Concharum anatiferarum esse videantur. De harum avium generatione variant autores.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
