# Museum Wormianum 257.6-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 257.6 to 257.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/257.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/257.6

Quidam more aliarum avium per coitum propagari putant, quidam ex ligno putri nasci volunt; alii ex corruptis arboris cujusdam pomis, alii ex Conchis. Quorum sententias & rationes expendere hoc loco, nostri non est instituti. Ut nihil de iis dicam, qui statuunt diversas esse aves, quae ex Conchis proveniunt, ab iis quae ex putridis lignis aut pomis ortum trahunt. Immo non desunt, qui ex quovis ligno nasci posse adstruant, dummodo in mari & undis juxta Hebrides putredinem concipiant. CAP. VIII. De Turbinatis. INTER Turbinata primas damus COCHLEAE MARGARITIS AEMULAE, ita dictae, quod unionum sit colore & splendore; ex Indiâ & sinu Persico adferri solet & à quibusdam Nautili secunda species constituitur. Glabra omnino est & laevis, partè internâ infinitis praeditâ interstitiis; superficies externa mira colorum varietate splendens, subinde circumagentibus se in purpuram candoremque maculis. Qui exterior cortex ubi detractus fuerit, plane substantiâ Margaritas refert. Ex eâ in frusta dissectâ, imagunculae, globuli ad numerandas preces, monilia & ejus generis alia conficiuntur. Vasa quoque potatoria eleganti artificio.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
