# Museum Wormianum 26

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/26

Sed vix jam haberi potest; quocirca ejus loco substituunt Vitriolum ad rubedinem calcinatum, quod Colcothar vocant. Caesalpinus Vitriolum viride & candicans ad genera Chalcitidis refert. MISY est affine Chalcitidi, viribus & ustione, Cyprium reliquis praefertur, auro simile, (Agricola cinereum & nigrum statuit) durum, quod fricando auri colorem imitatur, & stellae modo splendet. Efflorescit non solum ex Chalcitide, Sory & Melantheriâ, sed ex omni etiam Vitriolo, tam nativo, quam factitio, teste Agricolâ, quamvis Caesalpinus hodie vulgò non cognosci ajat. Illud vero, quod à reliquis efflorescit, scintillis destituitur, juxta Agricolam. MELANTHERIA modo lanugini, modo salsugini similis est, lutei quoque coloris, reperitur ad ostia fodinarum, ex quibus aes eruitur, modò adsit Pyrites. Vim causticam obtinet ut Misy, & omnia adstringentia tenuitate superat; nigredinem non gignit madefacta, nisi ferveat. SORY quidam Melantheriae speciem esse voluerunt, eisdemque esse coloribus, sed differt odore gravi & nauscoso, ut quasi fulmineum quid prae se ferat, porosum est, easdem cum reliquis habet vires, adstringit & urit. Quatuor hae species saepe simul inveniuntur, ubi conficitur Vitriolum, sed cognitu difficiles. Galenus 9. simpl. ait se in Metallis Cypri vidisse ternas zonas junctas, quarum infima erat Soryos, suprema Misyos, media Chalcitidis. Eorum loco vulgo substituitur Vitriolum variè calcinatum; leviter enim ustum bullas exhibet instar Soryos, magis adhuc, flavedinem acquirit instar Misy, acrius adhuc calcinatum, rubescit instar Chalcitidis. CAP. XI. De Sulphure. Salinis corporibus, ad pinguia, Sulphurea, & bituminosa transitum faciamus. Haec Poleo solvuntur & miscentur, ut illa aquâ. Ex calidâ & siccâ exhalatione provenire

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
