Latin
260.5 to 260.6
Ole Worm, Museum Wormianum 260.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
COCHLEA MINUTA MURICATA, striata obliquè, oblonga est, turbinata, quam punctula quaedam ordine circa eam disposita caelatam quasi reddunt. COCHLEA CILINDROIDES, à figura, quâ Cilindrum imitatur, ita dicta, Rondeletio dicitur pyri modo turbinata, ovali est figurâ, turbine exiguo, punctulis quandoque notata, pollicis crassitiem aequans, quamvis &major &minor reperiatur, quae apud Indos quosdam ob pulchritudinem, item in Loande &Regno Congi, Tombuti, alibique, testante Linscottano, monetae vices suplet. Alia etiam ejus generis, magnitudine nuclei Cerasi, oblongior tamen, nullum turbinis ostentat vestigium, laevis ac splendens, coloris albicantis, decem lineis aequè distantibus per ambitum cingitur, &ut Concha Venerea rimulâ hiat, splendore ei non cedens. Est hitp: sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm Iβ Est ejus generis minima, magnum Tritici granum vix superans, laevis, splendens, variis egloribus insignita, observare enim in eâ licet punctula purpurea, flava, coetulea, hyacinthina, eorumque misturam gratissimam. Ex Orientali Indiâ haec delata.