# Museum Wormianum 261.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 261.1 to 261.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261.1

COCHLEAE DEPRESSAE apud nos in stagnis reperiuntur non sine varietate, Sunt enim quae alterâ parte planae sunt, alterâ excavatae & protuberantia ostendunt volumina, ab exiguo initio paulatim amplitudine crescentes ad foramen usque. Sunt quae utrinque protuberant rotunditate & circumvolutionibus ac spiris à minori in majorem paulatim se diffundentes amplitudinem. Veteribus Romanis olim in cibum cessere Cochleae, & etiamnum iis delectantur multi, Itali in primis, sed peculiare genus est quod sapit, in vineis potissimum tempore vernali degens. Crebro ablui, purgari, & bene coqui necesse est. Parum praebent alimenti, difficulter concoquuntur, & carnis sunt durioris. Observandum quod ex Gal. lib. 2. ad Glauconem monet Cael. Rodiginus; in Alexandriâ Aegypti salsamenta & Limaces, quosdam etiam Asininas carnes edere, unde Elephantiasin illis frequentem esse contingit. Medicis multis modis inserviunt Cochleae. Testae contusae minutim & dentibus affricatae dolores tollunt, oleum quoque ex iis ad eosdem commendatur. Pinguedo, quae innatat dum coquuntur, capillos auget. Salis beneficio in liquorem si resolvantur, flavam reddunt caesariem. Plura qui volet, consulat Aldrovandum de Testaceis. Huc forsan referre licet squammosa quaedam corpora, quadrata, tenuia, laevia, cornu politum referentia quovis latere tres ferè digitos longa, lapidem schistum aut matrem perlarum referentia, fibras quasdam obtinentia à centro ad circumferentiam ductas, ac sinus quasi quosdam orbiculares. Squammas piscium substantiâ referentia. Nescio an illa sint corpora, de quibus agit Linscotanus in descriptione Mozambique cap. 4. p. 8. ubi ait: Ad terram Bardes in extremitate ostii fluminis Goae, distans ab urbe 3. milliaribus esse quaedam corpora squammarum piscium formâ à Lusitanis VINTINS dicta, quod similitudinem quandam habeant cum medii Realis Lusitaniae Monetâ, ac horum numerum ingentem, certum orae Indiae argumentum praebere. ECHINUS MARINUS, quibusdam Aurantium marinum, quod spinis ablatis pomum Aurantii quodammodo referat, formâ est in rotunditatem conglobatâ, demptâ unâ parte parum compressâ, in quâ os est rotundum, quinque dentibus incurvis, intus cavis, & in idem punctum coëuntibus, munitum, ii quinque maxillis internis connexi sunt, quae ab ore intus erectae, ex acuto in latum tendentes & ambienti calici non continuae, mirabili artificio sunt constructae & celatae.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
