# Museum Wormianum 261.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 261.5 to 261.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261.5

Inter dentes interna caruncula quaedam est, quae linguae vices gerit, mox gulae jungitur, quae in intestinum desinit longum, per testam stellatim dispolitum, quod in parvum foramen definit, ad excrementa egerenda deputatum, ex adverso oris situm. Tota testa intrinsecus foraminibus parvis plena est, per quae movendi facultas aculeis communicatur, extrinsecus in exigua tubercula eriguntur, aculeorum Cotylem excipientia, membranulâ junguntur, ut in orbem moveri possint. Aculeorum caput crassius est & cavum, sed in acutum terminatur. Tota exterior testa à spinis denudata purpureo & flavo, alternatim quasi dispositis coloribus radiat, & creberrimis punctulis asperatur. Magnitudo diversa est, quandoque semipedem in Diametro habet, quandoque minus. In Echinis nihil est quod cibum praebeat, praeterquam ova quae in iis inveniuntur quinquepartita, subruffa, ad stellae imaginem formata, quae quandoque eduntur, sapore non injucundo, licet ad amaritiem accedant. Quandoque coquuntur, ex intervallo manducata Phreniticis, Epilepticis & Melancholicis conducere volunt. Contra Venenum Dorienii & Carpasi commendantur comesti. Testae crematae sordida ulcera purgant, carnem luxuriantem reprimunt, strumas discutiunt. Ad Dysuriam & Calculum teruntur cum aculeis, & ex Mulsa frequenter exhibentur. Ad Alopecias sumit Myrepsius testam Echini marini ustam, mucidam Iridis radicem, singulorum unciam, quae benè contusa oleo irrigat & adhibet. Ad expellendas secundas sumit Hippocrates Echinos marinos tres tenuiter tritos & in vino odorato exhibet. Morsis à cane rabido in cibo Echini prosunt recentes, cum vino aut mulso. In dolore colico commendat Trallianus & Aëtius; ad stomachum hebescentem, Echinum marinum haud parum proficere, & vesicam vacuam facere, affirmat Aelianus. CAP. IX. Kk 3 hitpissdigi. ub. uni-heidelberq. de/t &UNIVERSITarS.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
