# Museum Wormianum 261

Ole Worm, Museum Wormianum, BIBLIOTHEK. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261

BIBLIOTHEK hestileno UNIVERSITAIS. BIBLIOTHER ninetatis CAP. IX. De Animalibus sanguineis Reptilibus. XSANGUIA hactenus vidimus animalia, ad SANGUINEA & perfectiora transitum ut faciamus, ordinis ratio postulat. Sanguinea verò ea dicimus, quae vero sanguine, non humore aliquo analogo nutriuntur. Unde in venis omnium sanorum invenitur, & effluit, quamcunque partem carnis vivae incideris, testante Aristotele lib. 3. de Hist. Animal. cap. 19. Haec autem vel sunt Reptilia seu Serpentia, vel Natatilia, vel Volatilia, vel Gressilia.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
