Latin
264.5 to 264.8
Ole Worm, Museum Wormianum 264.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Evigilans verò cum serpentibus se involutum reperisset, horrore immenso correptus, foras prorupit, &qui se a serpentibus paulo ante devoratum credebat, eorum beneficio integram sanitatem se reperisse comperit. Quo exemplo ducti multi alii Psorâ laborantes, postmodum serpentibus se lambendos, in dictâ speluncâ, non sine desiderato effectu exposuerunt. SCORPIO animal est quod nostra non fert terra, ad insecta potius quam huc referendus, mole corporis exiguâ, articulum digiti vix superans, caudam si exceperis articulatam ejusdem longitudinis, dorso depresso &latiusculo, internodiis cancrorum more distincto, crustâ duriusculâ, colore fusco, capite exserto &prominente, brachia seu forfices habet quibus obvia detinet dum pungit; pedes utrinque quatuor, bisulcis etiam dotati forficibus, caudam oblongam tenuem, articulatam, aculeo praeditam, quo pungit &venenum ejaculatur. In hoc aculeo Plinius meatum quendam sinuosum esse ait, adeò angustum ut visu non percipiatur. In eo venenum gigni, continerique, quod cum ille ferit, mox per foramen, quod minus cerni potest, emanat. Generari volunt partim per putrefactionem, partim ex ovis propriis, &terrâ vivere statuunt. Quamvis Scorpiones animalia sint venenata valde, suos tamen in Medicinâ habent usus; paratur enim ex iis, in novâ ollâ obturatâ ustis, pulvis, quo quidam ad calculum comminuendum utuntur. Oleum quoque ex vivis iis in oleum commune immersis &suffocatis, cujus usus est contra Ictus scorpii, venena alia &morbos venenatos. Aliquando crudi in usum veniunt, si contusi adhuc vivi suis Ictibus imponuntur, venenum enim inflictum extrahunt.