Latin
267.5 to 267.7
Ole Worm, Museum Wormianum 267.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Totum corpus rotundum est, anteriore parte crassissimum, posteriore tenue. Squammae, quibus tegitur, adeo sunt exiles tenuesque, ut, nisi advertas, iis carere videatur. Venter albicat, caetera rubet. Algâ pasci, &Carnivorum esse volunt, aculeis tum ad sui tutelam, tum ad nocendum &veneno inficiendum utitur. Sed in hisce locis minus venenatus est, nullus enim nostris piscatoribus ex illo vel metus, vel suspicio: vulgus caudam, sues totum piscem impune vorant. Ejus Ictus, Hepate ejusdem piscis &carne impositâ sanantur, aliis etiam curantur antidotis, de quibus alii. Carnes durae sunt &coctu difficiles, ingratae, ob id negliguntur, pauperiores tamen apud nos detractâ pelle recentes &exsiccatos comedunt. Jus ad alvum molliendam commendatur. Fel ad menses &secundas ex utero educendas, lanâ exceptum &exsiccatum, adhibetur. Ad visum acuendum, verrucas tollendas, &cutis scabritiem commendat Plinius. In capite lapillum inveniri ajunt, ad stranguriam &calculum utilem. Scorpium marinum necatum in vino vesicae calculos &vitia sanare, jecinoris etiam doloribus mederi, si bibatur, autor est Plinius lib. 2. cap. 35. Ad exterendos calculos Seorpios tres parvos integros comburito &cinerem propinato, ait liber Euporistorum Galeni. Assatum Scorpium marinum Calculosis prodesse tradit Marcellus Donatus. DRACO LI 2 hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq