# Museum Wormianum 267.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 267.5 to 267.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/267.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/267.5

Totum corpus rotundum est, anteriore parte crassissimum, posteriore tenue. Squammae, quibus tegitur, adeo sunt exiles tenuesque, ut, nisi advertas, iis carere videatur. Venter albicat, caetera rubet. Algâ pasci, & Carnivorum esse volunt, aculeis tum ad sui tutelam, tum ad nocendum & veneno inficiendum utitur. Sed in hisce locis minus venenatus est, nullus enim nostris piscatoribus ex illo vel metus, vel suspicio: vulgus caudam, sues totum piscem impune vorant. Ejus Ictus, Hepate ejusdem piscis & carne impositâ sanantur, aliis etiam curantur antidotis, de quibus alii. Carnes durae sunt & coctu difficiles, ingratae, ob id negliguntur, pauperiores tamen apud nos detractâ pelle recentes & exsiccatos comedunt. Jus ad alvum molliendam commendatur. Fel ad menses & secundas ex utero educendas, lanâ exceptum & exsiccatum, adhibetur. Ad visum acuendum, verrucas tollendas, & cutis scabritiem commendat Plinius. In capite lapillum inveniri ajunt, ad stranguriam & calculum utilem. Scorpium marinum necatum in vino vesicae calculos & vitia sanare, jecinoris etiam doloribus mederi, si bibatur, autor est Plinius lib. 2. cap. 35. Ad exterendos calculos Seorpios tres parvos integros comburito & cinerem propinato, ait liber Euporistorum Galeni. Assatum Scorpium marinum Calculosis prodesse tradit Marcellus Donatus. DRACO LI 2 hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
