# Museum Wormianum 270

Ole Worm, Museum Wormianum, &UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/270

Aliud ORBIS genus eodem tempore ab eodem accepi, quod nescio an ab alio sit descriptum: hirsutus enim est, non armatus aculeis aut spinis, sed brevissimis setis dense stipatus, unde ORBEM HIRSUTUM ego voco. Magnitudine ferme par priori, colore fusco. Caput prominulum acutum, os quatuor constituunt ossa lata, in extremitate in acutum contracta, & simplici lineâ juncta, quorum duo superiorem constituunt maxillam, inferiorem duo, sine dentibus. Venter albicat aliquantum, sed dorsum fuscum, oculorum orbitae corruptae erant & exesae, pone quas ad latera pinnae duae, unciam fermè aequantes, una sub caudâ ad Uropygium. Cauda, quae non hispida sed lenis est, pinnam obtinet longitudine & latitudine unciam paulo superans. Totius piscis longitudo unciarum est octo, ambitus duabus unciis pedem superat, figurâ orbiculari. Mirum quoddam os mihi exhibitum est, quod suâ figurâ quasi murem repraesentat, rostra duo habet mobilia, acuta, quorum minus majori incumbit aequè mobile, ventrem crassum, sphaericum, ovi ferme gallinacei magnitudine, caudam longam, angustam, crassitie pennae anserinae, sub ventre est sinus profundus, in extremitatem caudae excurrens, paulatim ad finem gracilescens, colore & duritie est osseo, longitudine pari, superat uncias quatuor, quarum, duas cum dimidiâ ferme cauda tenet, pondere unciae unius circiter; ex quo animali, & ex quâ corporis parte, ignorare me fateor: fuere quidem qui ex pisce remorâ illud esse dixerunt, (quem rite depinxit Ferrandes Imperatus l. 28. circa finem, male, Aldrovandus, de piscibus, & Jonstonius) sed mihi non videtur verisimile, siquidem figuram Remorae, quam dat Imperatus, profitetur ejusdem esse magnitudinis, cujus est piscis ipse parte maximè crassâ, circa collum unciam unam crassitie vix superat, os vero nostrum duas, adeò ut tantillum corpus tantum os capere non possit, in primis si cute & carne tegi debeat. Nisi majores dari eo, quem delineavit Imperatus, asserere quis velit. In Gazophylacio Illustrissimi Archiducis Ferrandi Caroli, quod est in arce Amris, capsâ octavâ simile os asservari accepi, titulo ossis Remorae, quod Triremibus quibusdam adhaesisse referunt. CAP. XI. De Piscibus Pelagiis. DELAGII Pisces, qui ut plurimum in alto degunt Pelago, varie dividi possunt. Quidam eorum semper in alto visuntur Pelago, quidam flumina quandoque petunt. Qui semper in alto, sunt squammosi vel laeves; atque hi vel ossei, vel cartilaginei, loco ossium cartilagines habentes. Inter osseos ponimus nos XIPHIAM seu gladium, qui à rostri mucrone nomen sortitus est; Galeotta Straboni, Italis Pesce Spada, Germanis Swerdt-fisch. Piscis hitp:idigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 1655/0.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
