Latin
271.5 to 271.8
Ole Worm, Museum Wormianum 271.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Salsamenta olim ex Thunnis parabantur praestantissima, inter quae praeferebantur ώραία, ex pulpâ caudae proximâ confecta. Mihi ex hoc pisce ossa sunt quaedam, quae ob articulationem quam habent miram, praesertim circa caudam, digna etiam sunt visu. URANOSCOPI piscis humor Crystallinus magnitudine pisum aemulatur, sed adeo perspicuus e clarus, ac si ex vitro factus esset. Ejus mihi aliquot sunt exempla, propter perspicuitatem &pulchritudinem commendanda. De pisce ipso videatur Rondeletius, Gesnerus, Aldrovandus. Inter Pelagios pisces Cartilagineos primum locum sibi vendicat CANIS CARCHARIAS dictus, quod voracissimus sit, &dentibus valeat plurimis ac robustissimis. Κείρκαρος acutum asperumque notat. In speculo Regali Norvagico Vagn-gualer/vel Gnal-hundt vocatur. Vulgo ein Gaf-kal. Piscis est magnus Cetaceus, non tamen Cete, quia vivos non excludit foetus, quandoque mille librarum, imò ad quatuor millia accedens, teste Gillio: Nicenses quendam cepisse refert, in cujus ventre integer homo repertus, &Massilienses alterum, in quo homo loricatus latitabat, unde Rondeletius suspicatur hunc fuisse piscem, qui Jonam Prophetam devoravit. Os non in rostro est, sed parte supinâ, in quo dentes durissimi, acutissimi, trianguli figurâ, ordine triplici, utrinque serrati. Qui in priore ordine sunt, extra prominent &in anteriorem partem vergunt. Secundi ordinis rari sunt &cum reliquis in os recurvi, maximâ ex parte in utrâque maxillâ, carne molli fungosâque recti. Quaelibet vero maxilla duos &septuaginta comprehendit, quae summa est in utrâque centum quadraginta quatuor dentium. Dorsum breve &latiusculum, Laterum &tergoris pinnae magnae, binae haud procul à caudâ, una superior, altera inferior, ad branchias &podicem binae aliae, una in dorso medio, cauda minus crassa spissaque in lateribus compressa, duabus constans pinnis. Oculi magni rotundi, ventriculus vastissimus. Corio tegitur spinis hispido. Voracissimus piscis, carnis humanae avidus, Thunnorum hostis infensissimus. Carne hitp:sidigi. ub. uni-heide