# Museum Wormianum 271

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAYS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/271

UMIVERSITAYS. BIBLIOTHEK HEIDEI. BERG UNIVERSITAIS. BIBLIOTHEK tinel Besc Carne est candidâ, quae à quibusdam in cibos expetitur, sed praeduram & excrementitiam esse necesse est, idcirco nutrimenti minus probi; oleum ex iis coquunt Islandi lucernis aptum. Dentes argento includuntur & collo puerorum suspenduntur, quia dentitionem juvare credunt, & pavores arcere. Ex iisdem dentifricia parat Rondeletius, ad dentes firmandos & dealbandos. Mihi exsuviae sunt foetus hujus piscis, longitudine pedum duodecim, humor Crystallilinus, Dens major, cerebellum. Praeterquam quod exsuviae, quas teneo, os dentibus repletum habeant, etiam singularis mihi est dens magnus, trigonus, serratus, qui exacte refert lapides, quos in Insulâ Melitâ inveniunt & Glossopetras vocant, de quibus inter lapides egimus.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
