Latin
273.5 to 273.6
Ole Worm, Museum Wormianum 273.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod facile mihi persuasero: Stur vel Stoer magnum notat in nostrâ linguâ, quocirca probabile est ob magnitudinem suam hoc generali nomine appellatum quoque fuisse hunc piscem. Accipenser veterum esse videtur &Galeus Rhodius Athenaei, Ausonio Silurus, Nobis Stoer. lil Oblongo teretique est corpore ac fermè triangulari, exili, subtus quodammodo planus, dorso verò semirotundo; caput quadratum &ad effigiem parvae pyramidis protensum. Os illi sine maxillis, sine dentibus, diversum penitus à reliquorum piscium formâ, idque sub mento in ipsâ prope jugulum parte, ad similitudinem fistulae arundinaceae rotundum, semperque patens, cartilagineum, summè candidum. Totum caput durâ potius &callosâ cartilagine, quam certis ossibus constat. Naribus praetenuibus supra rostrum refrigeratur. Branhitp: ssidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsvor