# Museum Wormianum 273.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 273.5 to 273.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/273.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/273.5

Quod facile mihi persuasero: Stur vel Stoer magnum notat in nostrâ linguâ, quocirca probabile est ob magnitudinem suam hoc generali nomine appellatum quoque fuisse hunc piscem. Accipenser veterum esse videtur & Galeus Rhodius Athenaei, Ausonio Silurus, Nobis Stoer. lil Oblongo teretique est corpore ac fermè triangulari, exili, subtus quodammodo planus, dorso verò semirotundo; caput quadratum & ad effigiem parvae pyramidis protensum. Os illi sine maxillis, sine dentibus, diversum penitus à reliquorum piscium formâ, idque sub mento in ipsâ prope jugulum parte, ad similitudinem fistulae arundinaceae rotundum, semperque patens, cartilagineum, summè candidum. Totum caput durâ potius & callosâ cartilagine, quam certis ossibus constat. Naribus praetenuibus supra rostrum refrigeratur. Branhitp: ssidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsvor

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
