# Museum Wormianum 275.4-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 275.4 to 275.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.4

In ipsis faucibus ossa duo aspera sunt, quibus linguae circa radicem asperitas occurrit, brevibus & acutis dentibus constans. Pinnam post branchias utrinque habet, alarum parvarum in modum, duabus palmis non minorem: in dorso pinna una à cervicis origine ad caudam usque quinque digitorum latitudine extenditur; quarta à podice incipit in caudam, quae quadrata quodammodo, terminatur. Mire vorax mordaxque animal est & dentibus suis terribile, Anchoram enim si prehendat mordicus, sonum edit & strepitum, ac vestigia conspicua relinquit. Carnes alioquin habet esui non ingratas. RANA PISCATRIX, sic dicta quod figurâ parvulam Ranam, recens natam, cum caudâ (Gyrinum vocant) repraesentet. Capite enim & caudâ tantum constare videtur, Piscatricem verò vocant, ob peculiarem astum, quo alios pisces venari solet. Graecis βώτρακος εἰλιους. Romae Martino Piscatore vocatur, quibusdam Diabolus marinus. Holsatis Sehe-gans! Anser marinus, Danis Haf-tasche/ quasi peram dicas marinam. Caput habet toto corpore grandius, aculeatum, asperum, orbiculatum & depressum. Os anteriore parte vastum, pro corporis proportione grandissimum & maxime hians, dentibus multis, magnis, acutissimis, in os recurvis, non solum in utrâque maxillâ, verùm etiam in duobus palati ossibus & in linguae radice. Maxillae retusae & semicirculares, inferior longior & prominens, quo fit ut semper os hiet. Lingua magna, oculi ampli in capitis vertice aculeis septi, ante quos propendent duae appendices tenues, cornicula Plinio, Aristoteli fila, Bellonio cornua. Branchias habet non detectas. A capite illico cauda sequitur brevis & carnosa, quae definit in pinnam rotundam, crassiusculam & latam. In medio corporis duas praeterea habet pinnas ubi caput caudae jungitur, membranaceas, crassiusculas; est & alia in superiore caudae parte, longa potius quam lata, duae praeterea sub ventre parvae & una caudam versus. Cute est lubricâ & molli, infernâ parte subalbidâ, supernâ ex nigro flavescente. Magnitudo quandoque est tricubitalis. Cartilagineus licet sit piscis, tamen contra morem Cartilagineorum, ova, non animal parit, solitarius est, non gregalis, carnivorus, piger, astu reliquos pisces decipiens. In lutum enim abjectus, cornua ante ora praetenMm 2 hitp: sidigi. ub.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
